Epistola ad Galatas*

Caput 4: Versus 12

Estote sicut ego.Et ego qui legem habui, sum modo sine lege sicut vos debetis esse sine illa. Ego, inquam, qui cum Judaeus natus sim, jam ista carnalia spirituali dijudicatione contemno.Quia,etc.,sicut vos,etc. Homo sum qui de errore correctus sum et ita vos potestis corrigi.Fratres, obsecro.Aspere correctos recreat per bene gesta.Nihil me.Excusat se, quia pseudo dixerant Paulum Galatis inimicum nec voluisse eos docere, quae in aliis ecclesiis praedicabat.
(* Traductions européennes)